Fundar 117 Resultados para: montes
Ut quid invidetis, montes cacuminum, monti, in quo beneplacitum est Deo inhabitare? Etenim Dominus habitabit in finem. (Liber Psalmorum 68, 17)
Afferant montes pacem populo, et colles iustitiam. (Liber Psalmorum 72, 3)
Operti sunt montes umbra eius, et ramis eius cedri Dei; (Liber Psalmorum 80, 11)
Sicut ignis, qui comburit silvam, et sicut flamma devorans montes, (Liber Psalmorum 83, 15)
Priusquam montes nascerentur, aut gigneretur terra et orbis, a saeculo et usque in saeculum tu es Deus. (Liber Psalmorum 90, 2)
Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini, a facie Domini omnis terra. (Liber Psalmorum 97, 5)
Flumina plaudent manu, simul montes exsultabunt (Liber Psalmorum 98, 8)
Abyssus sicut vestimentum operuit eam, super montes stabant aquae. (Liber Psalmorum 104, 6)
Ascendunt in montes et descendunt in valles, in locum, quem statuisti eis. (Liber Psalmorum 104, 8)
Rigas montes de cenaculis tuis, de fructu operum tuorum satias terram. (Liber Psalmorum 104, 13)
Montes excelsi cervis, petrae refugium hyracibus. (Liber Psalmorum 104, 18)
Qui respicit terram et facit eam tremere, qui tangit montes, et fumigant. (Liber Psalmorum 104, 32)