Fundar 68 Resultados para: matrem
Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et iugum grave super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem reditus in matrem omnium: (Liber Ecclesiasticus 40, 1)
Multiplicatae sunt mihi viduae eius super arenam maris, induxi eis super matrem militem vastatorem meridie, misi super eam repente perturbationem et terrorem. (Liber Ieremiae 15, 8)
et mittam te et matrem tuam, quae genuit te, in terram alienam, in qua nati non estis, ibique moriemini; (Liber Ieremiae 22, 26)
Et ad mortuum hominem non ingredientur, ne polluantur, nisi ad patrem et matrem et filium et filiam et fratrem et sororem, quae virum non habuit: in quibus contaminabuntur. (Prophetia Ezechielis 44, 25)
Contendite adversum matrem vestram; contendite, quoniam ipsa non uxor mea, et ego non vir eius; auferat fornicationes suas a facie sua et adulteria sua de medio uberum suorum, (Prophetia Osee 2, 4)
Et corrues plena die, et corruet etiam propheta tecum nocte; et perdam matrem tuam. (Prophetia Osee 4, 5)
quia filius contumeliam facit patri, filia consurgit adversus matrem suam, nurus adversus socrum suam: inimici hominis domestici eius. (Prophetia Michaeae 7, 6)
Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparet in somnis Ioseph dicens: “Surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum et esto ibi, usque dum dicam tibi; futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum”. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 13)
Qui consurgens accepit puerum et matrem eius nocte et recessit in Aegyptum (Evangelium secundum Matthaeum 2, 14)
dicens: “Surge et accipe puerum et matrem eius et vade in terram Israel; defuncti sunt enim, qui quaerebant animam pueri”. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 20)
Qui surgens accepit puerum et matrem eius et venit in terram Israel. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 21)
Veni enim separare hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam: (Evangelium secundum Matthaeum 10, 35)