Fundar 304 Resultados para: immolavit animam
deerit fuga a veloce, et fortis non firmabit virtutem suam, et robustus non salvabit animam suam; (Prophetia Amos 2, 14)
tenens arcum non stabit, et velox pedibus suis non salvabitur; ascensor equi non salvabit animam suam, (Prophetia Amos 2, 15)
Et nunc, Domine, tolle, quaeso, animam meam a me, quia melior est mihi mors quam vita”. (Prophetia Ionae 4, 3)
Consilium cepisti in confusionem domui tuae concidendi populos multos et peccasti in animam tuam. (Prophetia Habacuc 2, 10)
Et succidi tres pastores in mense uno, et taeduit eorum animam meam; siquidem et animam eorum taeduit mei. (Prophetia Zachariae 11, 8)
dicens: “Surge et accipe puerum et matrem eius et vade in terram Israel; defuncti sunt enim, qui quaerebant animam pueri”. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 20)
Et nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed potius eum timete, qui potest et animam et corpus perdere in gehenna. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 28)
Qui invenerit animam suam, perdet illam; et, qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 39)
Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 25)
sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis”. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 28)
Et dicit eis: “Licet sabbatis bene facere an male? Animam salvam facere an perdere?”. At illi tacebant. (Evangelium secundum Marcum 3, 4)
Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suam propter me et evangelium, salvam eam faciet. (Evangelium secundum Marcum 8, 35)