Fundar 211 Resultados para: et in sacerdotibus: Tabernaculum testimonii
His vero ita praeparatis, in prius quidem tabernaculum semper intrant sacerdotes sacrorum officia consummantes; (Epistula ad Hebraeos 9, 6)
Christus autem cum advenit pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum, non manufactum, id est non huius creationis, (Epistula ad Hebraeos 9, 11)
etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit. (Epistula ad Hebraeos 9, 21)
Et ipsi vicerunt illum propter sanguinem Agni et propter verbum testimonii sui; et non dilexerunt animam suam usque ad mortem. (Apocalypsis Ioannis 12, 11)
Et aperuit os suum in blasphemias ad Deum, blasphemare nomen eius et tabernaculum eius, eos, qui in caelo habitant. (Apocalypsis Ioannis 13, 6)
Et post haec vidi: et apertum est templum tabernaculi testimonii in caelo, (Apocalypsis Ioannis 15, 5)
Et audivi vocem magnam de throno dicentem: “Ecce tabernaculum Dei cum hominibus! Et habitabit cum eis, et ipsi populi eius erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus; (Apocalypsis Ioannis 21, 3)