Fundar 104 Resultados para: corpus unionem
Ideo dico vobis: Ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus quam vestimentum? (Evangelium secundum Matthaeum 6, 25)
Et nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed potius eum timete, qui potest et animam et corpus perdere in gehenna. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 28)
Et accedentes discipuli eius tulerunt corpus et sepelierunt illud et venientes nuntiaverunt Iesu. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 12)
Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur aquilae. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 28)
Mittens enim haec unguentum hoc supra corpus meum, ad sepeliendum me fecit. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 12)
Cenantibus autem eis, accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis et ait: “Accipite, comedite: hoc est corpus meum”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 26)
Hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu. Tunc Pilatus iussit reddi. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 58)
Quo audito, discipuli eius venerunt et tulerunt corpus eius et posuerunt illud in monumento. (Evangelium secundum Marcum 6, 29)
Quod habuit, operata est: praevenit ungere corpus meum in sepulturam. (Evangelium secundum Marcum 14, 8)
Et manducantibus illis, accepit panem et benedicens fregit et dedit eis et ait: “Sumite: hoc est corpus meum”. (Evangelium secundum Marcum 14, 22)
venit Ioseph ab Arimathaea nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum et petiit corpus Iesu. (Evangelium secundum Marcum 15, 43)
et, cum cognovisset a centurione, donavit corpus Ioseph. (Evangelium secundum Marcum 15, 45)