Fundar 157 Resultados para: canistro aqua
vas autem fictile, in quo coctum est, confringetur; quod si vas aeneum fuerit, defricabitur et lavabitur aqua. (Liber Leviticus 6, 21)
Statimque applicavit Aaron et filios eius. Cumque lavisset eos aqua, (Liber Leviticus 8, 6)
Tollens autem de canistro azymorum, quod erat coram Domino, panem absque fermento et collyridam conspersam oleo laganumque posuit super adipes et armum dextrum, (Liber Leviticus 8, 26)
Cumque sanctificasset eos in vestitu suo, praecepit eis dicens: “Coquite carnes ante fores tabernaculi et ibi comedite eas; panes quoque consecrationis edite, qui positi sunt in canistro, sicut mihi praeceptum est: "Aaron et filii eius comedent eos; (Liber Leviticus 8, 31)
lavit quoque aqua intestina cruraque et adolevit super holocausto in altari. (Liber Leviticus 9, 14)
et super quod ceciderit quidquam de morticinis eorum, polluetur tam vas ligneum et vestimentum quam pelles et cilicia, et in quocumque fit opus; tinguentur aqua et polluta erunt usque ad vesperum et postea munda. (Liber Leviticus 11, 32)
Omnis cibus, quem comedetis, si fusa fuerit exinde super eum aqua, immundus erit; et omne liquens, quod bibitur de tali vase, immundum erit. (Liber Leviticus 11, 34)
sin autem quispiam aqua sementem perfuderit, et postea morticinis tacta fuerit, immunda erit vobis. (Liber Leviticus 11, 38)
Ista est lex animantium et volucrum et omnis animae viventis, quae movetur in aqua et reptat in terra, (Liber Leviticus 11, 46)
Cumque laverit homo vestimenta sua, radet omnes pilos corporis, et lavabitur aqua; purificatusque ingredietur castra, ita dumtaxat ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus. (Liber Leviticus 14, 8)
Et die septimo radet capillos capitis barbamque et supercilia ac totius corporis pilos et lavabit vestimenta carnemque suam aqua, et mundus erit. (Liber Leviticus 14, 9)
Si quis hominum tetigerit lectum eius, lavabit vestimenta sua, et ipse lotus aqua immundus erit usque ad vesperum. (Liber Leviticus 15, 5)