Fundar 214 Resultados para: Peccatum paenitentiam
Exaltatio oculorum et dilatatio cordis, lucerna impiorum: peccatum. (Liber Proverbiorum 21, 4)
Cogitatio stulti peccatum est, et abominatio hominum detractor. (Liber Proverbiorum 24, 9)
Qui abripit aliquid a patre suo et a matre et dicit: “Hoc non est peccatum”, particeps homicidae est. (Liber Proverbiorum 28, 24)
dicentes intra se, paenitentiam agentes et prae angustia spiritus gementes: (Liber Sapientiae 5, 3)
Sed misereris omnium, quia omnia potes; et dissimulas peccata hominum propter paenitentiam. (Liber Sapientiae 11, 23)
Docuisti autem populum tuum per talia opera, quoniam oportet iustum esse humanum, et bonae spei fecisti filios tuos, quoniam das super peccatis paenitentiam. (Liber Sapientiae 12, 19)
Timor Domini expellit peccatum; cum autem adsit, omnem avertit iram. (Liber Ecclesiasticus 1, 27)
dicentes: “Si paenitentiam non egerimus, incidemus in manus Domini et non in manus hominum; (Liber Ecclesiasticus 2, 22)
Cor nequam gravabitur doloribus, et peccator adiciet peccatum ad peccatum. (Liber Ecclesiasticus 3, 29)
est enim confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam et gratiam. (Liber Ecclesiasticus 4, 25)
De propitiato peccato noli esse sine metu neque adicias peccatum super peccatum (Liber Ecclesiasticus 5, 5)
Bona est substantia, cui non est peccatum in conscientia, et nequissima paupertas in ore impii. (Liber Ecclesiasticus 13, 30)