Fundar 432 Resultados para: Oratio virum mulieres salutis scientiae veritas auctoritatem
et mulieres aliquae, quae erant curatae ab spiritibus malignis et infirmitatibus: Maria, quae vocatur Magdalene, de qua daemonia septem exierant, (Evangelium secundum Lucam 8, 2)
Vae vobis legis peritis, quia tulistis clavem scientiae! Ipsi non introistis et eos, qui introibant, prohibuistis”. (Evangelium secundum Lucam 11, 52)
Stabant autem omnes noti eius a longe et mulieres, quae secutae erant eum a Galilaea, haec videntes. (Evangelium secundum Lucam 23, 49)
Subsecutae autem mulieres, quae cum ipso venerant de Galilaea, viderunt monumentum et quemadmodum positum erat corpus eius; (Evangelium secundum Lucam 23, 55)
Sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem fuerunt ad monumentum (Evangelium secundum Lucam 24, 22)
Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum et ita invenerunt, sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non viderunt”. (Evangelium secundum Lucam 24, 24)
quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est. (Evangelium secundum Ioannem 1, 17)
Dicit ei: “Vade, voca virum tuum et veni huc”. (Evangelium secundum Ioannem 4, 16)
Respondit mulier et dixit ei: “Non habeo virum”. Dicit ei Iesus: “Bene dixisti: “Non habeo virum”; (Evangelium secundum Ioannem 4, 17)
et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos”. (Evangelium secundum Ioannem 8, 32)
Vos ex patre Diabolo estis et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio et in veritate non stabat, quia non est veritas in eo. Cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est et pater eius. (Evangelium secundum Ioannem 8, 44)
Dicit ei Iesus: “Ego sum via et veritas et vita; nemo venit ad Patrem nisi per me. (Evangelium secundum Ioannem 14, 6)