Fundar 50 Resultados para: Mephobiste reliquit/page/4/page/4/page/4
Et reliquit omnia, quae possidebat, in manu Ioseph nec cum eo quidquam aliud noverat nisi panem, quo vescebatur. Erat autem Ioseph pulchra facie et decorus aspectu. (Liber Genesis 39, 6)
et audisset vocem meam, reliquit pallium, quod tenebam, et fugit foras”. (Liber Genesis 39, 15)
cumque audisset me clamare, reliquit pallium, quod tenebam, et fugit foras”. (Liber Genesis 39, 18)
Cepitque eam et percussit in ore gladii, regem quoque eius et omnia oppida eius universasque animas, quae ibi fuerant commoratae; non reliquit ullas reliquias: sicut fecerat Eglon, sic fecit et Hebron, cuncta, quae in ea repperit, consumens gladio. (Liber Iosue 10, 37)
Non reliquit ullum de stirpe Enacim in terra filiorum Israel, absque civitatibus Gaza et Geth et Azoto, in quibus solis relicti sunt. (Liber Iosue 11, 22)
tam valide, ut capulus ferrum sequeretur in vulnere ac pinguissimo adipe stringeretur. Nec eduxit gladium, sed ita, ut percusserat, reliquit in corpore; statimque per secreta naturae alvi stercora proruperunt. (Liber Iudicum 3, 22)
Et reliquit eos ante faciem regis Moab; manseruntque apud eum cunctis diebus, quibus David fuit in praesidio. (Liber I Samuelis 22, 4)
Et interrogavit rex mulierem, quae narravit ei. Deditque ei rex eunuchum unum dicens: “Restitue ei omnia, quae sua sunt, et universos reditus agrorum a die, qua reliquit terram usque ad praesens”. (Liber II Regum 8, 6)
Qui ait: “Comprehendite eos vivos”. Quos cum comprehendissent vivos, iugulaverunt eos iuxta cisternam Betheced, quadraginta duos viros, et non reliquit ex eis quemquam. (Liber II Regum 10, 14)
Et non reliquit Dominus Ioachaz de populo nisi quinquaginta equites et decem currus et decem milia peditum; interfecerat enim eos rex Syriae et redegerat quasi pulverem in tritura areae. (Liber II Regum 13, 7)
Et persecutus est exercitus Chaldaeorum regem comprehenditque eum in planitie Iericho, et omnis exercitus eius dispersus est et reliquit eum. (Liber II Regum 25, 5)
et de pauperibus terrae reliquit in vinitores et agricolas. (Liber II Regum 25, 12)