Fundar 410 Resultados para: Levitico Moses et sacerdotes legem
Labia enim sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore eius, quia angelus Domini exercituum est. (Prophetia Malachiae 2, 7)
Nolite putare quoniam veni solvere Legem aut Prophetas; non veni solvere, sed adimplere. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 17)
Aut non legistis in Lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant et sine crimine sunt? (Evangelium secundum Matthaeum 12, 5)
Et veniunt rursus Hierosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes et scribae et seniores (Evangelium secundum Marcum 11, 26)
Erat autem Pascha et Azy ma post biduum. Et quaerebant summi sacerdotes et scribae, quomodo eum dolo tenerent et occiderent; (Evangelium secundum Marcum 14, 1)
Et Iudas Iscarioth, unus de Duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis. (Evangelium secundum Marcum 14, 10)
Et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem; et conveniunt omnes summi sacerdotes et seniores et scribae. (Evangelium secundum Marcum 14, 53)
Summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant adversus Iesum testimonium, ut eum morte afficerent, nec inveniebant. (Evangelium secundum Marcum 14, 55)
Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis, id est universum concilium, vincientes Iesum duxerunt et tradiderunt Pilato. (Evangelium secundum Marcum 15, 1)
Et accusabant eum summi sacerdotes in multis. (Evangelium secundum Marcum 15, 3)
Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes. (Evangelium secundum Marcum 15, 10)
Similiter et summi sacerdotes ludentes ad alterutrum cum scribis dicebant: “Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. (Evangelium secundum Marcum 15, 31)