Fundar 608 Resultados para: Iudaeorum populum
qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum peculiarem, sectatorem bonorum operum. (Epistula ad Titum 2, 14)
Quia hoc est testamentum, quod testabor domui Israel post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas; et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum. (Epistula ad Hebraeos 8, 10)
enuntiato enim omni mandato secundum legem a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea et hyssopo, ipsum librum et omnem populum aspersit (Epistula ad Hebraeos 9, 19)
Scimus enim eum, qui dixit: “Mihi vindicta, ego retribuam”; et iterum: “Iudicabit Dominus populum suum”. (Epistula ad Hebraeos 10, 30)
Propter quod et Iesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. (Epistula ad Hebraeos 13, 12)
Commonere autem vos volo, scientes vos omnia, quoniam Dominus semel populum de terra Aegypti salvans, secundo eos, qui non crediderunt, perdidit; (Epistula Iudae 1, 5)
Et datum est illi bellum facere cum sanctis et vincere illos, et data est ei potestas super omnem tribum et populum et linguam et gentem. (Apocalypsis Ioannis 13, 7)
Et vidi alterum angelum volantem per medium caelum, habentem evangelium aeternum, ut evangelizaret super sedentes in terra et super omnem gentem et tribum et linguam et populum; (Apocalypsis Ioannis 14, 6)