Fundar 262 Resultados para: Evangelium: tempus
Bonus sensus usque in tempus abscondet verba illius, et labia multorum enarrabunt sensum illius. (Liber Ecclesiasticus 1, 30)
Fili, observa tempus et devita a malo (Liber Ecclesiasticus 4, 23)
In manu Dei potestas terrae, et utilem rectorem suscitabit in tempus super illam. (Liber Ecclesiasticus 10, 4)
et nescit quod tempus praeteriet, et mors appropinquet, et relinquet omnia aliis et morietur. (Liber Ecclesiasticus 11, 20)
Numerum dierum et tempus dedit illi et dedit illi potestatem eorum, quae sunt super terram. (Liber Ecclesiasticus 17, 3)
A mane usque ad vesperam mutatur tempus, et haec omnia citata in oculis Dei. (Liber Ecclesiasticus 18, 26)
Et, si ab imbecillitate virium vetetur peccare, si invenerit tempus malefaciendi, malefaciet. (Liber Ecclesiasticus 19, 25)
Est tacens non habens responsum, et est tacens sciens tempus aptum. (Liber Ecclesiasticus 20, 6)
Homo sapiens tacebit usque ad tempus, lascivus autem et imprudens non servabunt tempus. (Liber Ecclesiasticus 20, 7)
In medio insensatorum serva tempus, in medio autem cogitantium assiduus esto. (Liber Ecclesiasticus 27, 13)
et in tempore redditionis postulabit tempus, et reddet verba taedii et murmurationum et tempus causabitur. (Liber Ecclesiasticus 29, 6)
zelus et iracundia minuunt dies, et ante tempus senectam adducet cogitatus. (Liber Ecclesiasticus 30, 26)