Fundar 54 Resultados para: Elias
Quam amplificatus es, Elias, in mirabilibus tuis! Et quis potest similiter gloriari tibi? (Liber Ecclesiasticus 48, 4)
Elias quidem in turbine tectus est, et in Eliseo completus est spiritus eius. In diebus suis non pertimuit principem, et potentia nemo vicit illum; (Liber Ecclesiasticus 48, 13)
et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 14)
Et ecce apparuit illis Moyses et Elias cum eo loquentes. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 3)
At ille respondens ait: “Elias quidem venturus est et restituet omnia. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 11)
Dico autem vobis quia Elias iam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo, quaecumque voluerunt; sic et Filius hominis passurus est ab eis”. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 12)
Ceteri vero dicebant: “Sine, videamus an veniat Elias liberans eum”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 49)
Alii autem dicebant: “Elias est”. Alii vero dicebant: “Propheta est, quasi unus ex prophetis”. (Evangelium secundum Marcum 6, 15)
Et apparuit illis Elias cum Moyse, et erant loquentes cum Iesu. (Evangelium secundum Marcum 9, 4)
Qui ait illis: “Elias veniens primo, restituit omnia; et quomodo scriptum est super Filio hominis, ut multa patiatur et contemnatur? (Evangelium secundum Marcum 9, 12)
Sed dico vobis: Et Elias venit; et fecerunt illi, quaecumque volebant, sicut scriptum est de eo”. (Evangelium secundum Marcum 9, 13)
Currens autem unus et implens spongiam aceto circumponensque calamo potum dabat ei dicens: “Sinite, videamus, si veniat Elias ad deponendum eum”. (Evangelium secundum Marcum 15, 36)