Fundar 2073 Resultados para: Deus testimonium

  • quoniam Agnus, qui in medio throni est, pascet illos et deducet eos ad vitae fontes aquarum, et absterget Deus omnem lacrimam ex oculis eorum”. (Apocalypsis Ioannis 7, 17)

  • Et cum finierint testimonium suum, bestia, quae ascendit de abysso, faciet adversus illos bellum et vincet eos et occidet illos. (Apocalypsis Ioannis 11, 7)

  • dicentes: “Gratias agimus tibi, Domine, Deus omnipotens, qui es et qui eras, quia accepisti virtutem tuam magnam et regnasti. (Apocalypsis Ioannis 11, 17)

  • Et iratus est draco in mulierem et abiit facere proelium cum reliquis de semine eius, qui custodiunt mandata Dei et habent testimonium Iesu. (Apocalypsis Ioannis 12, 17)

  • Et cantant canticum Moysis servi Dei et canticum Agni dicentes: “Magna et mirabilia opera tua, Domine, Deus omnipotens; iustae et verae viae tuae, Rex gentium! (Apocalypsis Ioannis 15, 3)

  • Et audivi altare dicens: “Etiam, Domine, Deus omnipotens, vera et iusta iudicia tua!”. (Apocalypsis Ioannis 16, 7)

  • Deus enim dedit in corda eorum, ut faciant, quod illi placitum est, et faciant unum consilium et dent regnum suum bestiae, donec consummentur verba Dei. (Apocalypsis Ioannis 17, 17)

  • quoniam pervenerunt peccata eius usque ad caelum, et recordatus est Deus iniquitatum eius. (Apocalypsis Ioannis 18, 5)

  • ideo in una die venient plagae eius, mors et luctus et fames, et igne comburetur, quia fortis est Dominus Deus, qui iudicavit illam”. (Apocalypsis Ioannis 18, 8)

  • Exsulta super eam, caelum, et sancti et apostoli et prophetae, quoniam iudicavit Deus iudicium vestrum de illa!”. (Apocalypsis Ioannis 18, 20)

  • Et audivi quasi vocem turbae magnae et sicut vocem aquarum multarum et sicut vocem tonitruum magnorum dicentium: “Alleluia, quoniam regnavit Dominus, Deus noster omnipotens. (Apocalypsis Ioannis 19, 6)

  • Et cecidi ante pedes eius, ut adorarem eum. Et dicit mihi: “Vide, ne feceris! Conservus tuus sum et fratrum tuorum habentium testimonium Iesu. Deum adora. Testimonium enim Iesu est spiritus prophetiae”. (Apocalypsis Ioannis 19, 10)


“Amemos ao próximo. Custa tão pouco querer bem ao outro.” São Padre Pio de Pietrelcina