Fundar 152 Resultados para: Bellum bellum virtutis
Non salvatur rex per multam virtutem, et gigas non liberabitur in multitudine virtutis suae. (Liber Psalmorum 33, 16)
Fallax equus ad salutem, in abundantia autem virtutis suae non salvabit. (Liber Psalmorum 33, 17)
Dicite Deo: “Quam terribilia sunt opera tua. Prae multitudine virtutis tuae blandientur tibi inimici tui. (Liber Psalmorum 66, 3)
qui fertur super caelum caeli ad orientem; ecce dabit vocem suam, vocem virtutis. (Liber Psalmorum 68, 34)
Ibi confregit coruscationes arcus, scutum, gladium et bellum. (Liber Psalmorum 76, 4)
Tu conculcasti sicut vulneratum Rahab, in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos. (Liber Psalmorum 89, 11)
quoniam decor virtutis eorum tu es, et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum. (Liber Psalmorum 89, 18)
Tecum principatus in die virtutis tuae, in splendoribus sanctis, ex utero ante luciferum genui te. (Liber Psalmorum 110, 3)
David. Benedictus Dominus, adiutor meus, qui docet manus meas ad proelium et digitos meos ad bellum. (Liber Psalmorum 144, 1)
ALLELUIA. Laudate Dominum in sanctuario eius, laudate eum in firmamento virtutis eius. (Liber Psalmorum 150, 1)
et constituit bellum adversus Ptolemaeum regem Aegypti, et veritus est Ptolemaeus a facie eius et fugit, et ceciderunt vulnerati multi. (Liber I Maccabaeorum 1, 18)
Et Iudas Maccabaeus fortis viribus a iuventute sua erit vobis princeps militiae; et ipse pugnabit bellum populi. (Liber I Maccabaeorum 2, 66)