Found 357 Results for: vincere milites bellum exercitus duces certamen
venite sapienter opprimamus eum ne forte multiplicetur et si ingruerit contra nos bellum addatur inimicis nostris expugnatisque nobis egrediatur e terra (Liber Exodus 1, 10)
quibus expletis eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Ægypti (Liber Exodus 12, 41)
tulitque sescentos currus electos quicquid in Ægypto curruum fuit et duces totius exercitus (Liber Exodus 14, 7)
cumque persequerentur Ægyptii vestigia præcedentium reppererunt eos in castris super mare omnis equitatus et currus Pharaonis et universus exercitus erant in Ahiroth contra Beelsephon (Liber Exodus 14, 9)
reversæque sunt aquæ et operuerunt currus et equites cuncti exercitus Pharaonis qui sequentes ingressi fuerant mare ne unus quidem superfuit ex eis (Liber Exodus 14, 28)
quia manus solii Domini et bellum Dei erit contra Amalech a generatione in generationem (Liber Exodus 17, 16)
hii nobilissimi principes multitudinis per tribus et cognationes suas et capita exercitus Israël (Liber Numeri 1, 16)
de Ruben primogenito Israhelis per generationes et familias ac domos suas et nomina capitum singulorum omne quod sexus est masculini a vicesimo anno et supra procedentium ad bellum (Liber Numeri 1, 20)
de filiis Symeon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina et capita singulorum omne quod sexus est masculini a vicesimo anno et supra procedentium ad bellum (Liber Numeri 1, 22)
ad orientem Judas figet tentoria per turmas exercitus sui eritque princeps filiorum ejus Naasson filius Aminadab (Liber Numeri 2, 3)
omnis de stirpe ejus exercitus pugnatorum quinquaginta septem milia quadringenti (Liber Numeri 2, 8)
et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt quadraginta sex milia quingenti (Liber Numeri 2, 11)