Found 52 Results for: verum
dixerunt ergo ei Pharisæi tu de te ipso testimonium perhibes testimonium tuum non est verum (Evangelium secundum Ioannem 8, 13)
respondit Jesus et dixit eis et si ego testimonium perhibeo de me ipso verum est testimonium meum quia scio unde veni et quo vado vos autem nescitis unde venio aut quo vado (Evangelium secundum Ioannem 8, 14)
et si judico ego judicium meum verum est quia solus non sum sed ego et qui me misit Pater (Evangelium secundum Ioannem 8, 16)
et in lege vestra scriptum est quia duorum hominum testimonium verum est (Evangelium secundum Ioannem 8, 17)
hæc est autem vita æterna ut cognoscant te solum verum Deum et quem misisti Jesum Christum (Evangelium secundum Ioannem 17, 3)
et qui vidit testimonium perhibuit et verum est ejus testimonium et ille scit quia vera dicit ut et vos credatis (Evangelium secundum Ioannem 19, 35)
hic est discipulus qui testimonium perhibet de his et scripsit hæc et scimus quia verum est testimonium ejus (Evangelium secundum Ioannem 21, 24)
et exiens sequebatur et nesciebat quia verum est quod fiebat per angelum æstimabat autem se visum videre (Actus Apostolorum 12, 9)
ergo inimicus vobis factus sum verum dicens vobis (Epistula ad Galatas 4, 16)
nam et infirmatus est usque ad mortem sed Deus misertus est ejus non solum autem ejus verum etiam et mei ne tristitiam super tristitiam haberem (Epistula ad Philippenses 2, 27)
testimonium hoc verum est quam ob causam increpa illos dure ut sani sint in fide (Epistula ad Titum 1, 13)
ut non segnes efficiamini verum imitatores eorum qui fide et patientia hereditabunt promissiones (Epistula ad Hebraeos 6, 12)