Found 70 Results for: vere
et intervallo facto quasi horæ unius alius quidam adfirmabat dicens vere et hic cum illo erat nam et Galilæus est (Evangelium secundum Lucam 22, 59)
videns autem centurio quod factum fuerat glorificavit Deum dicens vere hic homo justus erat (Evangelium secundum Lucam 23, 47)
dicentes quod surrexit Dominus vere et apparuit Simoni (Evangelium secundum Lucam 24, 34)
vidit Jesus Nathanaël venientem ad se et dicit de eo ecce vere Israhelita in quo dolus non est (Evangelium secundum Ioannem 1, 47)
quinque enim viros habuisti et nunc quem habes non est tuus vir hoc vere dixisti (Evangelium secundum Ioannem 4, 18)
et mulieri dicebant quia jam non propter tuam loquellam credimus ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere salvator mundi (Evangelium secundum Ioannem 4, 42)
illi ergo homines cum vidissent quod fecerat signum dicebant quia hic est vere propheta qui venturus est in mundum (Evangelium secundum Ioannem 6, 14)
caro enim mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus (Evangelium secundum Ioannem 6, 56)
et ecce palam loquitur et nihil ei dicunt numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus (Evangelium secundum Ioannem 7, 26)
ex illa ergo turba cum audissent hos sermones ejus dicebant hic est vere propheta (Evangelium secundum Ioannem 7, 40)
dicebat ergo Jesus ad eos qui crediderunt ei Judæos si vos manseritis in sermone meo vere discipuli mei eritis (Evangelium secundum Ioannem 8, 31)
si ergo Filius vos liberaverit vere liberi eritis (Evangelium secundum Ioannem 8, 36)