Found 185 Results for: quantum sapientia
melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis et omne desiderabile ei non potest conparari (Liber Proverbiorum 8, 11)
ego sapientia habito in consilio et eruditis intersum cogitationibus (Liber Proverbiorum 8, 12)
sapientia ædificavit sibi domum excidit columnas septem (Liber Proverbiorum 9, 1)
da sapienti et addetur ei sapientia doce justum et festinabit accipere (Liber Proverbiorum 9, 9)
in labiis sapientis invenietur sapientia et virga in dorso ejus qui indiget corde (Liber Proverbiorum 10, 13)
quasi per risum stultus operatur scelus sapientia autem est viro prudentia (Liber Proverbiorum 10, 23)
ubi fuerit superbia ibi erit et contumelia ubi autem humilitas ibi et sapientia (Liber Proverbiorum 11, 2)
inter superbos semper jurgia sunt qui autem agunt cuncta consilio reguntur sapientia (Liber Proverbiorum 13, 10)
sapientia callidi est intellegere viam suam et inprudentia stultorum errans (Liber Proverbiorum 14, 8)
in corde prudentis requiescit sapientia et indoctos quoque erudiet (Liber Proverbiorum 14, 33)
in facie prudentis lucet sapientia oculi stultorum in finibus terræ (Liber Proverbiorum 17, 24)
non est sapientia non est prudentia non est consilium contra Dominum (Liber Proverbiorum 21, 30)