Found 109 Results for: morte
ecce ascendimus Hierosolymam et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et condemnabunt eum morte (Evangelium secundum Matthaeum 20, 18)
Moses enim dixit honora patrem tuum et matrem tuam et qui maledixerit patri aut matri morte moriatur (Evangelium secundum Marcum 7, 10)
tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et consurgent filii in parentes et morte adficient eos (Evangelium secundum Marcum 13, 12)
trademini autem a parentibus et fratribus et cognatis et amicis et morte adficient ex vobis (Evangelium secundum Lucam 21, 16)
sed neque Herodes nam remisi vos ad illum et ecce nihil dignum morte actum est ei (Evangelium secundum Lucam 23, 15)
amen amen dico vobis quia qui verbum meum audit et credit ei qui misit me habet vitam æternam et in judicium non venit sed transit a morte in vitam (Evangelium secundum Ioannem 5, 24)
dixerat autem Jesus de morte ejus illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret (Evangelium secundum Ioannem 11, 13)
hoc autem dicebat significans qua morte esset moriturus (Evangelium secundum Ioannem 12, 33)
ut sermo Jesu impleretur quem dixit significans qua esset morte moriturus (Evangelium secundum Ioannem 18, 32)
hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum et hoc cum dixisset dicit ei sequere me (Evangelium secundum Ioannem 21, 19)
quem inveni accusari de quæstionibus legis ipsorum nihil vero dignum morte aut vinculis habentem crimen (Actus Apostolorum 23, 29)
si enim nocui aut dignum morte aliquid feci non recuso mori si vero nihil est eorum quæ hii accusant me nemo potest me illis donare Cæsarem appello (Actus Apostolorum 25, 11)