Found 526 Results for: filios
cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus ascendit in cor ejus ut visitaret fratres suos filios Israël (Actus Apostolorum 7, 23)
fugit autem Moses in verbo isto et factus est advena in terra Madiam ubi generavit filios duos (Actus Apostolorum 7, 29)
audierunt autem de te quia discessionem doceas a Mose eorum qui per gentes sunt Judæorum dicens non debere circumcidere eos filios suos neque secundum consuetudinem ingredi (Actus Apostolorum 21, 21)
non ut confundam vos hæc scribo sed ut filios meos carissimos moneo (Epistula I ad Corinthios 4, 14)
et ego recipiam vos et ero vobis in patrem et vos eritis mihi in filios et filias dicit Dominus omnipotens (Epistula II ad Corinthios 6, 18)
scriptum est enim quoniam Abraham duos filios habuit unum de ancilla et unum de libera (Epistula ad Galatas 4, 22)
in quibus aliquando ambulastis secundum sæculum mundi hujus secundum principem potestatis æris hujus spiritus qui nunc operatur in filios diffidentiæ (Epistula ad Ephesios 2, 2)
nemo vos seducat inanibus verbis propter hæc enim venit ira Dei in filios diffidentiæ (Epistula ad Ephesios 5, 6)
et patres nolite ad iracundiam provocare filios vestros sed educate illos in disciplina et correptione Domini (Epistula ad Ephesios 6, 4)
propter quæ venit ira Dei super filios incredulitatis (Epistula ad Colossenses 3, 6)
patres nolite ad indignationem provocare filios vestros ut non pusillo animo fiant (Epistula ad Colossenses 3, 21)
cum possimus oneri esse ut Christi apostoli sed facti sumus lenes in medio vestrum tamquam si nutrix foveat filios suos (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 7)