Found 45 Results for: fides
dixit autem illis ubi est fides vestra qui timentes mirati sunt dicentes ad invicem quis putas hic est quia et ventis imperat et mari et obœdiunt ei (Evangelium secundum Lucam 8, 25)
at ipse dixit illi filia fides tua te salvam fecit vade in pace (Evangelium secundum Lucam 8, 48)
et ait illi surge vade quia fides tua te salvum fecit (Evangelium secundum Lucam 17, 19)
et Jesus dixit illi respice fides tua te salvum fecit (Evangelium secundum Lucam 18, 42)
ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua et tu aliquando conversus confirma fratres tuos (Evangelium secundum Lucam 22, 32)
et in fide nominis ejus hunc quem videtis et nostis confirmavit nomen ejus et fides quæ per eum est dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum (Actus Apostolorum 3, 16)
primum quidem gratias ago Deo meo per Jesum Christum pro omnibus vobis quia fides vestra adnuntiatur in universo mundo (Epistula ad Romanos 1, 8)
ei vero qui non operatur credenti autem in eum qui justificat impium reputatur fides ejus ad justitiam (Epistula ad Romanos 4, 5)
beatitudo ergo hæc in circumcisione an etiam in præputio dicimus enim quia reputata est Abrahæ fides ad justitiam (Epistula ad Romanos 4, 9)
si enim qui ex lege heredes sunt exinanita est fides abolita est promissio (Epistula ad Romanos 4, 14)
ergo fides ex auditu auditus autem per verbum Christi (Epistula ad Romanos 10, 17)
ut fides vestra non sit in sapientia hominum sed in virtute Dei (Epistula I ad Corinthios 2, 5)