Found 45 Results for: amorem proximi
et ita post orationem sumptis armis longius de civitate procedentes et proximi hostibus effecti resederunt (Liber II Maccabaeorum 10, 27)
fac ergo quod dico fili mi et temet ipsum libera quia incidisti in manu proximi tui discurre festina suscita amicum tuum (Liber Proverbiorum 6, 3)
sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui non erit mundus cum tetigerit eam (Liber Proverbiorum 6, 29)
subtrahe pedem tuum de domo proximi tui nequando satiatus oderit te (Liber Proverbiorum 25, 17)
rursum contemplatus omnes labores hominum et industrias animadverti patere invidiæ proximi et in hoc ergo vanitas et cura superflua est (Liber Ecclesiastes 4, 4)
omnis iniuriæ proximi ne memineris et nihil agas in operibus iniuriæ (Liber Ecclesiasticus 10, 6)
sicut enim eructant præcordia fetantium sicut perdix inducitur in caveam et ut caprea in laqueum sic et cor superborum et sicut prospectator videns casum proximi sui (Liber Ecclesiasticus 11, 32)
pes fatui facilis in domum proximi et homo peritus confundetur a persona potentis (Liber Ecclesiasticus 21, 25)
sicut enim homo qui perdit amicum suum sic qui perdit amicitiam proximi sui (Liber Ecclesiasticus 27, 20)
memorare testamenti Altissimi et despice ignorantiam proximi (Liber Ecclesiasticus 28, 9)
intellege proximi tui ex te ipso (Liber Ecclesiasticus 31, 18)
equi amatores et admissarii facti sunt unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat (Liber Ieremiae 5, 8)