Found 169 Results for: Quidam
dicebant ergo quidam ex Hierosolymis nonne hic est quem quærunt interficere (Evangelium secundum Ioannem 7, 25)
alii dicebant hic est Christus quidam autem dicebant numquid a Galilæa Christus venit (Evangelium secundum Ioannem 7, 41)
quidam autem ex ipsis volebant adprehendere eum sed nemo misit super illum manus (Evangelium secundum Ioannem 7, 44)
dicebant ergo ex Pharisæis quidam non est hic homo a Deo quia sabbatum non custodit alii dicebant quomodo potest homo peccator hæc signa facere et scisma erat in eis (Evangelium secundum Ioannem 9, 16)
erat autem quidam languens Lazarus a Bethania de castello Mariæ et Marthæ sororis ejus (Evangelium secundum Ioannem 11, 1)
quidam autem dixerunt ex ipsis non poterat hic qui aperuit oculos cæci facere ut et hic non moreretur (Evangelium secundum Ioannem 11, 37)
quidam autem ex ipsis abierunt ad Pharisæos et dixerunt eis quæ fecit Jesus (Evangelium secundum Ioannem 11, 46)
erant autem gentiles quidam ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo (Evangelium secundum Ioannem 12, 20)
quidam enim putabant quia loculos habebat Judas quia dicit ei Jesus eme ea quæ opus sunt nobis ad diem festum aut egenis ut aliquid daret (Evangelium secundum Ioannem 13, 29)
et quidam vir qui erat claudus ex utero matris suæ bajulabatur quem ponebant cotidie ad portam templi quæ dicitur Speciosa ut peteret elemosynam ab intrœuntibus in templum (Actus Apostolorum 3, 2)
vir autem quidam nomine Ananias cum Saffira uxore sua vendidit agrum (Actus Apostolorum 5, 1)
adveniens autem quidam nuntiavit eis quia ecce viri quos posuistis in carcere sunt in templo stantes et docentes populum (Actus Apostolorum 5, 25)