Found 745 Results for: Meum
vos ascendite ad diem festum hunc ego non ascendo ad diem festum istum quia meum tempus nondum impletum est (Evangelium secundum Ioannem 7, 8)
respondit Jesus et dixit eis et si ego testimonium perhibeo de me ipso verum est testimonium meum quia scio unde veni et quo vado vos autem nescitis unde venio aut quo vado (Evangelium secundum Ioannem 8, 14)
et si judico ego judicium meum verum est quia solus non sum sed ego et qui me misit Pater (Evangelium secundum Ioannem 8, 16)
dicebant ergo ei ubi est Pater tuus respondit Jesus neque me scitis neque Patrem meum si me sciretis forsitan et Patrem meum sciretis (Evangelium secundum Ioannem 8, 19)
quare loquellam meam non cognoscitis quia non potestis audire sermonem meum (Evangelium secundum Ioannem 8, 43)
respondit Jesus ego dæmonium non habeo sed honorifico Patrem meum et vos inhonoratis me (Evangelium secundum Ioannem 8, 49)
amen amen dico vobis si quis sermonem meum servaverit mortem non videbit in æternum (Evangelium secundum Ioannem 8, 51)
dixerunt ergo Judæi nunc cognovimus quia dæmonium habes Abraham mortuus est et prophetæ et tu dicis si quis sermonem meum servaverit non gustabit mortem in æternum (Evangelium secundum Ioannem 8, 52)
Abraham pater vester exultavit ut videret diem meum et vidit et gavisus est (Evangelium secundum Ioannem 8, 56)
si cognovissetis me et Patrem meum utique cognovissetis et amodo cognoscitis eum et vidistis eum (Evangelium secundum Ioannem 14, 7)
respondit Jesus et dixit ei si quis diligit me sermonem meum servabit et Pater meus diliget eum et ad eum veniemus et mansiones apud eum faciemus (Evangelium secundum Ioannem 14, 23)
hæc locutus sum vobis ut gaudium meum in vobis sit et gaudium vestrum impleatur (Evangelium secundum Ioannem 15, 11)