Found 3276 Results for: Cor
sicut enim corpus sine spiritu emortuum est ita et fides sine operibus mortua est (Epistula Iacobi 2, 26)
in multis enim offendimus omnes si quis in verbo non offendit hic perfectus est vir potens etiam freno circumducere totum corpus (Epistula Iacobi 3, 2)
si autem equorum frenos in ora mittimus ad consentiendum nobis et omne corpus illorum circumferimus (Epistula Iacobi 3, 3)
et lingua ignis est universitas iniquitatis lingua constituitur in membris nostris quæ maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis nostræ inflammata a gehenna (Epistula Iacobi 3, 6)
quod si zelum amarum habetis et contentiones in cordibus vestris nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem (Epistula Iacobi 3, 14)
quæ autem desursum est sapientia primum quidem pudica est deinde pacifica modesta suadibilis plena misericordia et fructibus bonis non judicans sine simulatione (Epistula Iacobi 3, 17)
adpropiate Domino et adpropinquabit vobis emundate manus peccatores et purificate corda duplices animo (Epistula Iacobi 4, 8)
epulati estis super terram et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis (Epistula Iacobi 5, 5)
patientes estote et vos confirmate corda vestra quoniam adventus Domini adpropinquavit (Epistula Iacobi 5, 8)
ecce beatificamus qui sustinuerunt sufferentiam Job audistis et finem Domini vidistis quoniam misericors est Dominus et miserator (Epistula Iacobi 5, 11)
benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis (Epistula I Petri 1, 3)
in hereditatem incorruptibilem et incontaminatam et inmarcescibilem conservatam in cælis in vobis (Epistula I Petri 1, 4)