Found 271 Results for: CAPUT VII: Versus I
et versus ad prædam tulit oves et boves et vitulos et mactaverunt in terra comeditque populus cum sanguine (Liber I Samuelis 14, 32)
et ait Samuhel nonne cum parvulus esses in oculis tuis caput in tribubus Israël factus es unxitque te Dominus regem super Israël (Liber I Samuelis 15, 17)
quare ergo non audisti vocem Domini sed versus ad prædam es et fecisti malum in oculis Domini (Liber I Samuelis 15, 19)
et cassis ærea super caput ejus et lorica hamata induebatur porro pondus loricæ ejus quinque milia siclorum æris (Liber I Samuelis 17, 5)
et induit Saul David vestimentis suis et inposuit galeam æream super caput ejus et vestivit eum lorica (Liber I Samuelis 17, 38)
hodie et dabit te Dominus in manu mea et percutiam te et auferam caput tuum a te et dabo cadaver castrorum Philisthim hodie volatilibus cæli et bestiis terræ ut sciat omnis terra quia est Deus in Israël (Liber I Samuelis 17, 46)
cucurrit et stetit super Philistheum et tulit gladium ejus et eduxit de vagina sua et interfecit eum præciditque caput ejus videntes autem Philisthim quod mortuus esset fortissimus eorum fugerunt (Liber I Samuelis 17, 51)
adsumens autem David caput Philisthei adtulit illud in Hierusalem arma vero ejus posuit in tabernaculo suo (Liber I Samuelis 17, 54)
cumque regressus esset David percusso Philistheo tulit eum Abner et introduxit coram Saul caput Philisthei habentem in manu (Liber I Samuelis 17, 57)
tulit autem Michol statuam et posuit eam super lectum et pellem pilosam caprarum posuit ad caput ejus et operuit eam vestimentis (Liber I Samuelis 19, 13)
cumque venissent nuntii inventum est simulacrum super lectum et pellis caprarum ad caput ejus (Liber I Samuelis 19, 16)
quod cum audisset David mortuum Nabal ait benedictus Dominus qui judicavit causam obprobrii mei de manu Nabal et servum suum custodivit a malo et malitiam Nabal reddidit Dominus in caput ejus misit ergo David et locutus est ad Abigail ut sumeret eam sibi in uxorem (Liber I Samuelis 25, 39)