Found 22 Results for: sanitas
Surgentes autem pariter, instanter orabant ambo simul, ut sanitas daretur eis. (Liber Thobis 8, 6)
Non est sanitas in carne mea, a facie iræ tuæ ; non est pax ossibus meis, a facie peccatorum meorum: (Liber Psalmorum 37, 4)
Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus, et non est sanitas in carne mea. (Liber Psalmorum 37, 8)
sanitas quippe erit umbilico tuo, et irrigatio ossium tuorum. (Liber Proverbiorum 3, 8)
vita enim sunt invenientibus ea, et universæ carni sanitas. (Liber Proverbiorum 4, 22)
Est qui promittit, et quasi gladio pungitur conscientiæ: lingua autem sapientium sanitas est. (Liber Proverbiorum 12, 18)
Nuntius impii cadet in malum ; legatus autem fidelis, sanitas. (Liber Proverbiorum 13, 17)
Vita carnium sanitas cordis ; putredo ossium invidia. (Liber Proverbiorum 14, 30)
Favus mellis composita verba ; dulcedo animæ sanitas ossium. (Liber Proverbiorum 16, 24)
Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus, et eum sanitas non sequetur. (Liber Proverbiorum 29, 1)
Multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum, et rex sapiens stabilimentum populi est. (Liber Sapientiae 6, 26)
Illos enim locustarum et muscarum occiderunt morsus, et non est inventa sanitas animæ illorum, quia digni erant ab hujuscemodi exterminari. (Liber Sapientiae 16, 9)