Found 607 Results for: nomen album
Et vidi: et ecce Agnus stabat supra montem Sion, et cum eo centum quadraginta quatuor millia, habentes nomen ejus, et nomen Patris ejus scriptum in frontibus suis. (Apocalypsis Ioannis 14, 1)
Quis non timebit te, Domine, et magnificabit nomen tuum? quia solus pius es: quoniam omnes gentes venient, et adorabunt in conspectu tuo, quoniam judicia tua manifesta sunt. (Apocalypsis Ioannis 15, 4)
et æstuaverunt homines æstu magno, et blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas, neque egerunt pœnitentiam ut darent illi gloriam. (Apocalypsis Ioannis 16, 9)
Et in fronte ejus nomen scriptum: Mysterium: Babylon magna, mater fornicationum, et abominationum terræ. (Apocalypsis Ioannis 17, 5)
Oculi autem ejus sicut flamma ignis, et in capite ejus diademata multa, habens nomen scriptum, quod nemo novit nisi ipse. (Apocalypsis Ioannis 19, 12)
Et vestitus erat veste aspersa sanguine: et vocatur nomen ejus: Verbum Dei. (Apocalypsis Ioannis 19, 13)
Et videbunt faciem ejus: et nomen ejus in frontibus eorum. (Apocalypsis Ioannis 22, 4)