Found 41 Results for: nationes
Dixeruntque ei: Ecce tu senuisti, et filii tui non ambulant in viis tuis: constitue nobis regem, ut judicet nos, sicut et universæ habent nationes. (Liber I Samuelis 8, 5)
Quis enim est alius, ut populus tuus Israël, gens una in terra, ad quam perrexit Deus ut liberaret et faceret populum sibi, et magnitudine sua atque terroribus ejiceret nationes a facie ejus, quem de Ægypto liberarat? (Liber I Paralipomenon 17, 21)
Nationes ex longinquo ad te venient, et munera deferentes adorabunt in te Dominum, et terram tuam in sanctificationem habebunt : (Liber Thobis 13, 14)
Ad quorum clamorem cunctæ concitatæ sunt nationes, ut pugnarent contra gentem justorum. (Liber Esther 11, 7)
Et collegerunt exercitum, et percusserunt peccatores in ira sua, et viros iniquos in indignatione sua: et ceteri fugerunt ad nationes, ut evaderent. (Liber I Maccabaeorum 2, 44)
et ecce nationes convenerunt adversum nos ut nos disperdant: tu scis quæ cogitant in nos. (Liber I Maccabaeorum 3, 52)
Et ait Judas: Accingimini, et estote filii potentes, et estote parati in mane, ut pugnetis adversus nationes has quæ convenerunt adversus nos disperdere nos, et sancta nostra: (Liber I Maccabaeorum 3, 58)
Ob quam causam non solum Judæi, sed aliæ quoque nationes indignabantur, et moleste ferebant de nece tanti viri injusta. (Liber II Maccabaeorum 4, 35)
Creavit enim ut essent omnia, et sanabiles fecit nationes orbis terrarum: et non est in illis medicamentum exterminii, nec inferorum regnum in terra. (Liber Sapientiae 1, 14)
Judicabunt nationes, et dominabuntur populis, et regnabit Dominus illorum in perpetuum. (Liber Sapientiae 3, 8)
Et cum sit una, omnia potest ; et in se permanens omnia innovat: et per nationes in animas sanctas se transfert ; amicos Dei et prophetas constituit. (Liber Sapientiae 7, 27)
Disponam populos, et nationes mihi erunt subditæ: (Liber Sapientiae 8, 14)