Found 37 Results for: libera
Omnis compositio ejus ablata est. Quæ erat libera, facta est ancilla. (Liber I Maccabaeorum 2, 11)
Dixitque Judas Simoni fratri suo: Elige tibi viros, et vade, et libera fratres tuos in Galilæa: ego autem et frater meus Jonathas ibimus in Galaaditim. (Liber I Maccabaeorum 5, 17)
et Jerusalem sit sancta, et libera cum finibus suis: et decimæ et tributa ipsius sint. (Liber I Maccabaeorum 10, 31)
Et quicumque confugerint in templum quod est Jerosolymis, et in omnibus finibus ejus, obnoxii regi in omni negotio dimittantur, et universa quæ sunt eis in regno meo, libera habeant. (Liber I Maccabaeorum 10, 43)
Congrega dispersionem nostram, libera eos qui serviunt gentibus, et contemptos et abominatos respice, ut sciant gentes quia tu es Deus noster. (Liber II Maccabaeorum 1, 27)
Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum. (Liber Proverbiorum 6, 3)
Libera eum qui injuriam patitur de manu superbi, et non acide feras in anima tua. (Liber Ecclesiasticus 4, 9)
reliquum autem ejus deum fecit et sculptile sibi ; curvatur ante illud, et adorat illud, et obsecrat, dicens: Libera me, quia deus meus es tu ! (Liber Isaiae 44, 17)
dicentes ligno: Pater meus es tu: et lapidi: Tu me genuisti. Verterunt ad me tergum et non faciem, et in tempore afflictionis suæ dicent: Surge, et libera nos. (Liber Ieremiae 2, 27)
Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 13)
Scriptum est enim: Quoniam Abraham duos filios habuit: unum de ancilla, et unum de libera. (Epistula ad Galatas 4, 22)
Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est: qui autem de libera, per repromissionem: (Epistula ad Galatas 4, 23)