Found 46 Results for: honorem

  • Habebo propter hanc claritatem ad turbas, et honorem apud seniores juvenis ; (Liber Sapientiae 8, 10)

  • In manu Dei prosperitas hominis, et super faciem scribæ imponet honorem suum. (Liber Ecclesiasticus 10, 5)

  • Fili, in mansuetudine serva animam tuam, et da illi honorem secundum meritum suum. (Liber Ecclesiasticus 10, 31)

  • Et magnalia honoris ejus vidit oculus illorum, et honorem vocis audierunt aures illorum. Et dixit illis: Attendite ab omni iniquo. (Liber Ecclesiasticus 17, 11)

  • Sapiens in populo hæreditabit honorem, et nomen illius erit vivens in æternum. (Liber Ecclesiasticus 37, 29)

  • Aperi oculos tuos et vide: quia non mortui qui sunt in inferno, quorum spiritus acceptus est a visceribus suis, dabunt honorem et justificationem Domino: (Liber Baruch 2, 17)

  • Ecce enim veniunt filii tui, quos dimisisti dispersos: veniunt collecti ab oriente usque ad occidentem, in verbo Sancti, gaudentes in honorem Dei. (Liber Baruch 4, 37)

  • constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes, et convalles replere in æqualitatem terræ, ut ambulet Israël diligenter in honorem Dei. (Liber Baruch 5, 7)

  • Si autem somnium, et conjecturam ejus narraveritis, præmia, et dona, et honorem multum accipietis a me. Somnium igitur, et interpretationem ejus indicate mihi. (Prophetia Danielis 2, 6)

  • In ipso tempore sensus meus reversus est ad me, et ad honorem regni mei, decoremque perveni: et figura mea reversa est ad me, et optimates mei et magistratus mei requisierunt me, et in regno meo restitutus sum: et magnificentia amplior addita est mihi. (Prophetia Danielis 4, 33)

  • O rex, Deus altissimus regnum et magnificentiam, gloriam et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo. (Prophetia Danielis 5, 18)

  • Et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum: et omnes populi, tribus, et linguæ ipsi servient: potestas ejus, potestas æterna, quæ non auferetur: et regnum ejus, quod non corrumpetur. (Prophetia Danielis 7, 14)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina