Found 81 Results for: causam
nam ad hunc exactio vectigalium pertinebant: quam ob causam utrique ad regem sunt evocati. (Liber II Maccabaeorum 4, 28)
Ob quam causam non solum Judæi, sed aliæ quoque nationes indignabantur, et moleste ferebant de nece tanti viri injusta. (Liber II Maccabaeorum 4, 35)
et Menelaum quidem universæ malitiæ reum criminibus absolvit: miseros autem qui, etiamsi apud Scythas causam dixissent, innocentes judicarentur, hos morte damnavit. (Liber II Maccabaeorum 4, 47)
Cito ergo injustam pœnam dederunt, qui pro civitate, et populo, et sacris vasis causam prosecuti sunt. (Liber II Maccabaeorum 4, 48)
sed reversi sunt hora conclusi, nam erat ante sabbatum: quam ob causam non perseveraverunt insequentes. (Liber II Maccabaeorum 8, 26)
Invenerunt autem sub tunicis interfectorum de donariis idolorum quæ apud Jamniam fuerunt, a quibus lex prohibet Judæos: omnibus ergo manifestum factum est, ob hanc causam eos corruisse. (Liber II Maccabaeorum 12, 40)
Sed Rex regum suscitavit animos Antiochi in peccatorem: et suggerente Lysia hunc esse causam omnium malorum, jussit (ut eis est consuetudo) apprehensum in eodem loco necari. (Liber II Maccabaeorum 13, 4)
quia judicabit Dominus causam ejus, et configet eos qui confixerunt animam ejus. (Liber Proverbiorum 22, 23)
propinquus enim illorum fortis est, et ipse judicabit contra te causam illorum. (Liber Proverbiorum 23, 11)
Causam tuam tracta cum amico tuo, et secretum extraneo ne reveles: (Liber Proverbiorum 25, 9)
Novit justus causam pauperum ; impius ignorat scientiam. (Liber Proverbiorum 29, 7)
et ne forte bibant, et obliviscantur judiciorum, et mutent causam filiorum pauperis. (Liber Proverbiorum 31, 5)