Found 277 Results for: bonum testis
Videte ne quis malum pro malo alicui reddat: sed semper quod bonum est sectamini in invicem, et in omnes. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 15)
Omnia autem probate: quod bonum est tenete. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 21)
hoc enim bonum est, et acceptum coram Salvatore nostro Deo, (Epistula I ad Timotheum 2, 3)
Fidelis sermo: si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. (Epistula I ad Timotheum 3, 1)
Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab iis qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat, et in laqueum diaboli. (Epistula I ad Timotheum 3, 7)
Qui enim bene ministraverint, gradum bonum sibi acquirent, et multam fiduciam in fide, quæ est in Christo Jesu. (Epistula I ad Timotheum 3, 13)
in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est. (Epistula I ad Timotheum 5, 10)
Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam æternam, in qua vocatus es, et confessus bonam confessionem coram multis testibus. (Epistula I ad Timotheum 6, 12)
thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam. (Epistula I ad Timotheum 6, 19)
Bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum, qui habitat in nobis. (Epistula II ad Timotheum 1, 14)
Si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino ad omne opus bonum paratum. (Epistula II ad Timotheum 2, 21)
ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus. (Epistula II ad Timotheum 3, 17)