Found 41 Results for: bases of Silver
ut octo essent simul tabulæ, et haberent bases argenteas sedecim, binas scilicet bases sub singulis tabulis. (Liber Exodus 36, 30)
et in parte altera (quia inter utraque introitum tabernaculi fecit) quindecim æque cubitorum erant tentoria, columnæque tres, et bases totidem. (Liber Exodus 38, 15)
Bases columnarum fuere æneæ, capita autem earum cum cunctis cælaturis suis argentea : sed et ipsas columnas atrii vestivit argento. (Liber Exodus 38, 17)
Fuerunt præterea centum talenta argenti e quibus conflatæ sunt bases sanctuarii, et introitus, ubi velum pendet. (Liber Exodus 38, 26)
Centum bases factæ sunt de talentis centum, singulis talentis per bases singulas supputatis. (Liber Exodus 38, 27)
ex quibus fusæ sunt bases in introitu tabernaculi testimonii, et altare æneum cum craticula sua, omniaque vasa quæ ad usum ejus pertinent, (Liber Exodus 38, 30)
et bases atrii tam in circuitu quam in ingressu ejus, et paxilli tabernaculi atque atrii per gyrum. (Liber Exodus 38, 31)
Et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem, annulos, tabulas, vectes, columnas ac bases, (Liber Exodus 39, 32)
Erexitque Moyses illud, et posuit tabulas ac bases et vectes, statuitque columnas, (Liber Exodus 40, 16)
Erunt sub custodia eorum tabulæ tabernaculi et vectes, et columnæ ac bases earum, et omnia quæ ad cultum hujuscemodi pertinent: (Liber Numeri 3, 36)
Hæc sunt onera eorum: portabunt tabulas tabernaculi et vectes ejus, columnas ac bases earum, (Liber Numeri 4, 31)
Et fecit decem bases æneas, quatuor cubitorum longitudinis bases singulas, et quatuor cubitorum latitudinis, et trium cubitorum altitudinis. (Liber I Regum 7, 27)