Found 167 Results for: amicitia fide prudentia humilitas patientia honestas
Patientia lenietur princeps, et lingua mollis confringet duritiam. (Liber Proverbiorum 25, 15)
Dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam ; qui autem odit avaritiam, longi fient dies ejus. (Liber Proverbiorum 28, 16)
Superbum sequitur humilitas, et humilem spiritu suscipiet gloria. (Liber Proverbiorum 29, 23)
Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa, et innumerabilis honestas per manus illius ; (Liber Sapientiae 7, 11)
et in amicitia illius delectatio bona, et in operibus manuum illius honestas sine defectione, et in certamine loquelæ illius sapientia, et præclaritas in communicatione sermonum ipsius: circuibam quærens, ut mihi illam assumerem. (Liber Sapientiae 8, 18)
In opere, et sermone, et omni patientia, honora patrem tuum, (Liber Ecclesiasticus 3, 9)
Bona et mala, vita et mors, paupertas et honestas, a Deo sunt: (Liber Ecclesiasticus 11, 14)
Et sicut abominatio est superbo humilitas, sic et execratio divitis pauper. (Liber Ecclesiasticus 13, 24)
Et non est sapientia nequitiæ disciplina, et non est cogitatus peccatorum prudentia. (Liber Ecclesiasticus 19, 19)
Dilige proximum, et conjungere fide cum illo. (Liber Ecclesiasticus 27, 18)
In omni opere tuo crede ex fide animæ tuæ, hoc est enim conservatio mandatorum. (Liber Ecclesiasticus 32, 27)
non est enim bonum omnem reverentiam observare, et non omnia omnibus bene placent in fide. (Liber Ecclesiasticus 41, 20)