Found 204 Results for: Monte Seir
Hi sunt reges terræ, quos percussit Josue et filii Israël trans Jordanem ad occidentalem plagam, a Baalgad in campo Libani, usque ad montem cujus pars ascendit in Seir: tradiditque eam Josue in possessionem tribubus Israël, singulis partes suas, (Liber Iosue 12, 7)
ejusque confinia. Libani quoque regio contra orientem, a Baalgad sub monte Hermon, donec ingrediaris Emath ; (Liber Iosue 13, 5)
omnium qui habitant in monte a Libano usque ad aquas Maserephoth, universique Sidonii. Ego sum qui delebo eos a facie filiorum Israël. Veniat ergo in partem hæreditatis Israël, sicut præcepi tibi. (Liber Iosue 13, 6)
et Cariathaim, et Sabama, et Sarathasar in monte convallis. (Liber Iosue 13, 19)
Et circuit de Baala contra occidentem, usque ad montem Seir: transitque juxta latus montis Jarim ad aquilonem in Cheslon: et descendit in Bethsames, transitque in Thamna. (Liber Iosue 15, 10)
Et in monte: Samir et Jether et Socoth (Liber Iosue 15, 48)
juxta præceptum Domini, urbem quam postulavit Thamnath Saraa in monte Ephraim: et ædificavit civitatem, habitavitque in ea. (Liber Iosue 19, 50)
Decreveruntque Cedes in Galilæa montis Nephthali, et Sichem in monte Ephraim, et Cariatharbe, ipsa est Hebron in monte Juda. (Liber Iosue 20, 7)
Cariatharbe patris Enac, quæ vocatur Hebron, in monte Juda, et suburbana ejus per circuitum. (Liber Iosue 21, 11)
De tribu Ephraim urbes confugii, Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim, et Gazer (Liber Iosue 21, 21)
et dedi ei Isaac: illique rursum dedi Jacob et Esau. E quibus, Esau dedi montem Seir ad possidendum: Jacob vero et filii ejus descenderunt in Ægyptum. (Liber Iosue 24, 4)
sepelieruntque eum in finibus possessionis suæ in Thamnathsare, quæ est sita in monte Ephraim, a septentrionali parte montis Gaas. (Liber Iosue 24, 30)