Found 123 Results for: Justitia
Misericordia autem Domini ab æterno, et usque in æternum super timentes eum. Et justitia illius in filios filiorum, (Liber Psalmorum 102, 17)
Confessio et magnificentia opus ejus, et justitia ejus manet in sæculum sæculi. (Liber Psalmorum 110, 3)
Gloria et divitiæ in domo ejus, et justitia ejus manet in sæculum sæculi. (Liber Psalmorum 111, 3)
Dispersit, dedit pauperibus ; justitia ejus manet in sæculum sæculi: cornu ejus exaltabitur in gloria. (Liber Psalmorum 111, 9)
Justitia tua, justitia in æternum, et lex tua veritas. (Liber Psalmorum 118, 142)
Psalmus David, quando persequebatur eum Absalom filius ejus. Domine, exaudi orationem meam ; auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua ; exaudi me in tua justitia. (Liber Psalmorum 142, 1)
Memoriam abundantiæ suavitatis tuæ eructabunt, et justitia tua exsultabunt. (Liber Psalmorum 144, 7)
Mecum sunt divitiæ et gloria, opes superbæ et justitia. (Liber Proverbiorum 8, 18)
Nil proderunt thesauri impietatis, justitia vero liberabit a morte. (Liber Proverbiorum 10, 2)
Non proderunt divitiæ in die ultionis ; justitia autem liberabit a morte. (Liber Proverbiorum 11, 4)
Justitia simplicis diriget viam ejus, et in impietate sua corruet impius. (Liber Proverbiorum 11, 5)
Justitia rectorum liberabit eos, et in insidiis suis capientur iniqui. (Liber Proverbiorum 11, 6)