Found 361 Results for: Jesu Christo
Et die tertia nuptiæ factæ sunt in Cana Galilææ, et erat mater Jesu ibi. (Evangelium secundum Ioannem 2, 1)
Et deficiente vino, dicit mater Jesu ad eum: Vinum non habent. (Evangelium secundum Ioannem 2, 3)
Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Jesu, et extersit pedes ejus capillis suis: et domus impleta est ex odore unguenti. (Evangelium secundum Ioannem 12, 3)
Venit Philippus, et dicit Andreæ ; Andreas rursum et Philippus dixerunt Jesu. (Evangelium secundum Ioannem 12, 22)
Erat ergo recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu, quem diligebat Jesus. (Evangelium secundum Ioannem 13, 23)
Itaque cum recubuisset ille supra pectus Jesu, dicit ei: Domine, quis est? (Evangelium secundum Ioannem 13, 25)
Sequebatur autem Jesum Simon Petrus, et alius discipulus. Discipulus autem ille erat notus pontifici, et introivit cum Jesu in atrium pontificis. (Evangelium secundum Ioannem 18, 15)
Hæc autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Jesu, dicens: Sic respondes pontifici? (Evangelium secundum Ioannem 18, 22)
Ut sermo Jesu impleretur, quem dixit, significans qua morte esset moriturus. (Evangelium secundum Ioannem 18, 32)
Stabant autem juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus, Maria Cleophæ, et Maria Magdalene. (Evangelium secundum Ioannem 19, 25)
Post hæc autem rogavit Pilatum Joseph ab Arimathæa (eo quod esset discipulus Jesu, occultus autem propter metum Judæorum), ut tolleret corpus Jesu. Et permisit Pilatus. Venit ergo, et tulit corpus Jesu. (Evangelium secundum Ioannem 19, 38)
Acceperunt ergo corpus Jesu, et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos est Judæis sepelire. (Evangelium secundum Ioannem 19, 40)