Found 367 Results for: Esau et Jacob
Videns autem Esau quod benedixisset pater suus Jacob, et misisset eum in Mesopotamiam Syriæ, ut inde uxorem duceret ; et quod post benedictionem præcepisset ei, dicens: Non accipies uxorem de filiabus Chanaan: (Liber Genesis 28, 6)
quodque obediens Jacob parentibus suis isset in Syriam: (Liber Genesis 28, 7)
Igitur egressus Jacob de Bersabee, pergebat Haran. (Liber Genesis 28, 10)
Cumque evigilasset Jacob de somno, ait: Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam. (Liber Genesis 28, 16)
Surgens ergo Jacob mane, tulit lapidem quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum, fundens oleum desuper. (Liber Genesis 28, 18)
Profectus ergo Jacob venit in terram orientalem. (Liber Genesis 29, 1)
Dixitque Jacob: Adhuc multum diei superest, nec est tempus ut reducantur ad caulas greges: date ante potum ovibus, et sic eas ad pastum reducite. (Liber Genesis 29, 7)
Quam cum vidisset Jacob, et sciret consobrinam suam, ovesque Laban avunculi sui, amovit lapidem quo puteus claudebatur. (Liber Genesis 29, 10)
Qui cum audisset venisse Jacob filium sororis suæ, cucurrit obviam ei: complexusque eum, et in oscula ruens, duxit in domum suam. Auditis autem causis itineris, (Liber Genesis 29, 13)
Quam diligens Jacob, ait: Serviam tibi pro Rachel filia tua minore, septem annis. (Liber Genesis 29, 18)
Servivit ergo Jacob pro Rachel septem annis: et videbantur illi pauci dies præ amoris magnitudine. (Liber Genesis 29, 20)
dans ancillam filiæ, Zelpham nomine. Ad quam cum ex more Jacob fuisset ingressus, facto mane vidit Liam: (Liber Genesis 29, 24)