Found 45 Results for: Dives
Ne timueris cum dives factus fuerit homo, et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus: (Liber Psalmorum 48, 17)
Est quasi dives, cum nihil habeat, et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit. (Liber Proverbiorum 13, 7)
Cum obsecrationibus loquetur pauper, et dives effabitur rigide. (Liber Proverbiorum 18, 23)
Melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam dives torquens labia sua, et insipiens. (Liber Proverbiorum 19, 1)
Dives et pauper obviaverunt sibi: utriusque operator est Dominus. (Liber Proverbiorum 22, 2)
Dives pauperibus imperat, et qui accipit mutuum servus est fœnerantis. (Liber Proverbiorum 22, 7)
Melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam dives in pravis itineribus. (Liber Proverbiorum 28, 6)
Sapiens sibi videtur vir dives ; pauper autem prudens scrutabitur eum. (Liber Proverbiorum 28, 11)
Fili, ne in multis sint actus tui: et si dives fueris, non eris immunis a delicto. Si enim secutus fueris, non apprehendes: et non effugies, si præcucurreris. (Liber Ecclesiasticus 11, 10)
Dives injuste egit, et fremet: pauper autem læsus tacebit. (Liber Ecclesiasticus 13, 4)
Dives commotus confirmatur ab amicis suis: humilis autem cum ceciderit, expelletur et a notis. (Liber Ecclesiasticus 13, 25)
Dives locutus est, et omnes tacuerunt, et verbum illius usque ad nubes perducent. (Liber Ecclesiasticus 13, 28)