Found 215 Results for: vocavit lucem

  • Et vidit Deus lucem quod esset bona et divisit Deus lucem ac tenebras. (Liber Genesis 1, 4)

  • Appellavitque Deus lucem Diem et tenebras Noctem. Factumque est vespere et mane, dies unus. (Liber Genesis 1, 5)

  • Et vocavit Deus aridam Terram congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum. (Liber Genesis 1, 10)

  • et praeessent diei ac nocti et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum. (Liber Genesis 1, 18)

  • Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus agri et universis volatilibus caeli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea; omne enim, quod vocavit Adam animae viventis, ipsum est nomen eius. (Liber Genesis 2, 19)

  • Et vocavit Adam nomen uxoris suae Eva, eo quod mater esset cunctorum viventium. (Liber Genesis 3, 20)

  • Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos. Tunc coeperunt invocare nomen Domini. (Liber Genesis 4, 26)

  • Masculum et feminam creavit eos et benedixit illis; et vocavit nomen eorum Adam in die, quo creati sunt. (Liber Genesis 5, 2)

  • Vocavit autem nomen Domini, qui loquebatur ad eam: “Tu Deus, qui vidisti me”. Dixit enim: “Profecto hic vidi posteriora videntis me”. (Liber Genesis 16, 13)

  • Peperitque Agar Abrae filium; qui vocavit nomen filii sui, quem pepererat Agar, Ismael. (Liber Genesis 16, 15)

  • Peperitque maior filium et vocavit nomen eius Moab; ipse est pater Moabitarum usque in praesentem diem. (Liber Genesis 19, 37)

  • Minor quoque peperit filium et vocavit nomen eius Benammi (id est Filius populi mei); ipse est pater Ammonitarum usque hodie. (Liber Genesis 19, 38)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina