Found 133 Results for: vinum
“Venite, comedite panem meum et bibite vinum, quod miscui vobis; (Liber Proverbiorum 9, 5)
Luxuriosa res vinum, et tumultuosa sicera; quicumque his delectatur, non erit sapiens. (Liber Proverbiorum 20, 1)
Qui diligit convivia, in egestate erit; qui amat vinum et pinguia, non ditabitur. (Liber Proverbiorum 21, 17)
Ne intuearis vinum, quando flavescit, cum splenduerit in calice color eius: ingreditur blande, (Liber Proverbiorum 23, 31)
Non decet reges, o Lamuel, non decet reges bibere vinum, nec magistratus desiderare siceram, (Liber Proverbiorum 31, 4)
Date siceram pereunti et vinum his, qui amaro sunt animo: (Liber Proverbiorum 31, 6)
Vade ergo et comede in laetitia panem tuum et bibe cum gaudio vinum tuum, etenim iam diu placuerunt Deo opera tua. (Liber Ecclesiastes 9, 7)
In risum faciunt epulas; vinum laetificat vitam, et pecunia praestat omnia. (Liber Ecclesiastes 10, 19)
Trahe me post te. Curramus! Introducat me rex in cellaria sua; exsultemus et laetemur in te memores amorum tuorum super vinum; recte diligunt te. (Canticum Canticorum 1, 4)
Veniat dilectus meus in hortum suum et comedat fructus eius optimos. Veni in hortum meum, soror mea, sponsa; messui myrrham meam cum aromatibus meis, comedi favum cum melle, bibi vinum cum lacte meo. Comedite, amici, et bibite et inebriamini, carissimi. (Canticum Canticorum 5, 1)
Guttur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum. (Canticum Canticorum 7, 10)
Vinum novum amicus novus: veterascet, et cum suavitate bibes illud. (Liber Ecclesiasticus 9, 15)