Found 111 Results for: sermonem
Respondens autem Iesus dixit illis: “Interrogabo vos et ego unum sermonem, quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam, in qua potestate haec facio: (Evangelium secundum Matthaeum 21, 24)
Et relictis illis, iterum abiit et oravit tertio, eundem sermonem iterum dicens. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 44)
At ille egressus coepit praedicare multum et diffamare sermonem, ita ut iam non posset manifesto in civitatem introire, sed foris in desertis locis erat; et conveniebant ad eum undique. (Evangelium secundum Marcum 1, 45)
Et ait illi: “Propter hunc sermonem vade; exiit daemonium de filia tua”. (Evangelium secundum Marcum 7, 29)
Et iterum abiens oravit, eundem sermonem dicens. (Evangelium secundum Marcum 14, 39)
Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante, sequentibus signis. (Evangelium secundum Marcum 16, 20)
Et multo plures crediderunt propter sermonem eius; (Evangelium secundum Ioannem 4, 41)
Quare loquelam meam non cognoscitis? Quia non potestis audire sermonem meum. (Evangelium secundum Ioannem 8, 43)
Amen, amen dico vobis: Si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum”. (Evangelium secundum Ioannem 8, 51)
Dixerunt ergo ei Iudaei: “Nunc cognovimus quia daemonium habes. Abraham mortuus est et prophetae, et tu dicis: “Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in aeternum”. (Evangelium secundum Ioannem 8, 52)
et non cognovistis eum. Ego autem novi eum. Et si dixero: Non scio eum, ero similis vobis, mendax; sed scio eum et sermonem eius servo. (Evangelium secundum Ioannem 8, 55)
Respondit Iesus et dixit ei: “Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus; (Evangelium secundum Ioannem 14, 23)