Found 139 Results for: sacrum Book: Propheta
Dicunt ergo caeco iterum: “Tu quid dicis de eo quia aperuit oculos tuos?”. Ille autem dixit: “Propheta est!”. (Evangelium secundum Ioannem 9, 17)
propheta igitur cum esset et sciret quia iure iurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius, (Actus Apostolorum 2, 30)
Sed non Altissimus in manufactis habitat, sicut propheta dicit: (Actus Apostolorum 7, 48)
Respondens autem eunuchus Philippo dixit: “Obsecro te, de quo propheta dicit hoc? De se an de alio aliquo?”. (Actus Apostolorum 8, 34)
Et cum moraremur plures dies, supervenit quidam a Iudaea propheta nomine Agabus; (Actus Apostolorum 21, 10)
Si quis videtur propheta esse aut spiritalis, cognoscat, quae scribo vobis, quia Domini est mandatum. 38 Si quis autem ignorat, ignorabitur. (Epistula I ad Corinthios 14, 37)
Dixit quidam ex illis, proprius ipsorum propheta: “Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri”. (Epistula ad Titum 1, 12)