Found 241 Results for: regnum
Quibus ille ait: “Et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei, quia ideo missus sum”. (Evangelium secundum Lucam 4, 43)
Et ipse, elevatis oculis suis in discipulos suos, dicebat: “Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei. (Evangelium secundum Lucam 6, 20)
Et factum est deinceps, et ipse iter faciebat per civitatem et ca stellum praedicans et evangelizans regnum Dei; et Duodecim cum illo (Evangelium secundum Lucam 8, 1)
et misit illos praedicare regnum Dei et sanare infirmos; (Evangelium secundum Lucam 9, 2)
Dico autem vobis vere: Sunt aliqui hic stantes, qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei”. (Evangelium secundum Lucam 9, 27)
Dixitque ei Iesus: “Sine, ut mortui sepeliant mortuos suos; tu autem vade, annuntia regnum Dei”. (Evangelium secundum Lucam 9, 60)
et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: “Appropinquavit in vos regnum Dei”. (Evangelium secundum Lucam 10, 9)
“Etiam pulverem, qui adhaesit nobis ad pedes de civitate vestra, extergimus in vos; tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei”. (Evangelium secundum Lucam 10, 11)
Et ait illis: “Cum oratis, dicite: Pater, sanctificetur nomen tuum, adveniat regnum tuum; (Evangelium secundum Lucam 11, 2)
Ipse autem sciens cogitationes eorum dixit eis: “Omne regnum in seipsum divisum desolatur, et domus supra domum cadit. (Evangelium secundum Lucam 11, 17)
Si autem et Satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum ipsius? Quia dicitis in Beelzebul eicere me daemonia. (Evangelium secundum Lucam 11, 18)
Porro si in digito Dei eicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei. (Evangelium secundum Lucam 11, 20)