Found 53 Results for: marcam bestiae blasphemia
Et dixit mihi angelus. “Quare miraris? Ego tibi dicam mysterium mulieris et bestiae, quae portat eam, quae habet capita septem et decem cornua: (Apocalypsis Ioannis 17, 7)
Hi unum consilium habent et virtutem et potestatem suam bestiae tradunt. (Apocalypsis Ioannis 17, 13)
Deus enim dedit in corda eorum, ut faciant, quod illi placitum est, et faciant unum consilium et dent regnum suum bestiae, donec consummentur verba Dei. (Apocalypsis Ioannis 17, 17)
Et clamavit in forti voce dicens: “Cecidit, cecidit Babylon magna et facta est habitatio daemoniorum et custodia omnis spiritus immundi et custodia omnis bestiae immundae et odibilis; (Apocalypsis Ioannis 18, 2)
Et apprehensa est bestia et cum illa pseudopropheta, qui fecit signa coram ipsa, quibus seduxit eos, qui acceperunt characterem bestiae et qui adorant imaginem eius; vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis sulphure. (Apocalypsis Ioannis 19, 20)