Found 129 Results for: librum legis

  • Nolite detrahere alterutrum, fratres; qui detrahit fratri, aut qui iudicat fratrem suum, detrahit legi et iudicat legem; si autem iudicas legem, non es factor legis sed iudex. (Epistula Iacobi 4, 11)

  • Et vidi in dextera sedentis super thronum librum scriptum intus et foris, signatum sigillis septem. (Apocalypsis Ioannis 5, 1)

  • Et vidi angelum fortem praedicantem voce magna: “Quis est dignus aperire librum et solvere signacula eius?”. (Apocalypsis Ioannis 5, 2)

  • Et nemo poterat in caelo neque in terra neque subtus terram aperire librum neque respicere illum. (Apocalypsis Ioannis 5, 3)

  • Et ego flebam multum, quoniam nemo dignus inventus est aperire librum nec respicere eum. (Apocalypsis Ioannis 5, 4)

  • Et unus de senioribus dicit mihi: “Ne fleveris; ecce vicit leo de tribu Iudae, radix David, aperire librum et septem signacula eius”. (Apocalypsis Ioannis 5, 5)

  • Et cum accepisset librum, quattuor animalia et viginti quattuor seniores ceciderunt coram Agno, habentes singuli citharas et phialas aureas plenas incensorum, quae sunt orationes sanctorum. (Apocalypsis Ioannis 5, 8)

  • Et cantant novum canticum dicentes: “Dignus es accipere librum et aperire signacula eius, quoniam occisus es et redemisti Deo in sanguine tuo ex omni tribu et lingua et populo et natione; (Apocalypsis Ioannis 5, 9)

  • Et vox, quam audivi de caelo, iterum loquentem mecum et dicentem: “Vade, accipe librum apertum de manu angeli stantis supra mare et supra terram”. (Apocalypsis Ioannis 10, 8)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina