Found 85 Results for: inquit
Dixit autem rex ad Aethiopem: “Estne pax puero Absalom?”. Cui respondens Aethiops: “Fiant, inquit, sicut puer inimici domini mei regis et universi, qui consurrexerunt adversus eum in malum!”. (Liber II Samuelis 18, 32)
Rursumque illa: “Sermo, inquit, dicebatur in vetere proverbio: “Interrogent in Abel, et sic perficient rem”. (Liber II Samuelis 20, 18)
Inclinavit se Bethsabee et adoravit regem; ad quam rex: “Quid tibi, inquit, vis?”. (Liber I Regum 1, 16)
“Tu, inquit, nosti quia meum erat regnum, et me proposuerat omnis Israel sibi in regem, sed translatum est regnum et factum est fratris mei; a Domino enim constitutum est ei. (Liber I Regum 2, 15)
“Dividite, inquit, infantem vivum in duas partes, et date dimidiam partem uni et dimidiam partem alteri”. (Liber I Regum 3, 25)
Et ille: “Quid peccavi, inquit, quoniam trades me servum tuum in manu Achab, ut interficiat me? (Liber I Regum 18, 9)
Qui dixit ei: “Civitates, quas tulit pater meus a patre tuo, reddam; et plateas fac tibi in Damasco, sicut fecit pater meus in Samaria”. Achab: “Ego autem, inquit, foederatum te dimittam”. Et pepigit ei foedus et dimisit eum. (Liber I Regum 20, 34)
Venit autem illa et indicavit homini Dei. Et ille: “Vade, inquit, vende oleum et redde creditori tuo; tu autem et filii tui vivite de reliquo”. (Liber II Regum 4, 7)
At ille: “Afferte, inquit, farinam”. Cumque tulissent, misit in ollam et ait: “Infunde turbae, et comedat”. Et non fuit amplius quidquam amaritudinis in olla. (Liber II Regum 4, 41)
Cumque abisset inde, invenit Ionadab filium Rechab in occursum sibi et benedixit ei. Et ait ad eum: “Numquid est cor tuum rectum sicut cor meum cum corde tuo?”. Et ait Ionadab: “Est”. “Si est, inquit, da manum tuam”. Qui dedit manum suam. At ille levavit eum ad se in curru (Liber II Regum 10, 15)
“Ex his, inquit, praesint ministerio domus Domini viginti quattuor milia, praepositi autem et iudices sex milia; (Liber I Paralipomenon 23, 4)
“Omnia, inquit, venerunt scripta manu Domini ad me, ut intellegerem universa opera exemplaris”. (Liber I Paralipomenon 28, 19)