Found 10 Results for: fulgur

  • Si acuero ut fulgur gladium meum, et arripuerit iudicium manus mea, reddam ultionem hostibus meis et his, qui oderunt me, retribuam. (Liber Deuteronomii 32, 41)

  • Sagitta transverberabit corpus eius, et fulgur iecur eius; vadent et venient super eum horribilia. (Liber Iob 20, 25)

  • Fulgur proicitur a nube, et nubes spargunt lumen suum; (Liber Iob 37, 11)

  • similiter et fulgur cum apparuerit, perspicuum est; eodem modo et spiritus in omni regione spirat; (Liber Baruch 6, 60)

  • Et in medio animalium, aspectus quasi carbonum ignis ardentium, quasi aspectus lampadarum discurrentium in medio animalium; et splendor erat ignis, et de igne fulgur egrediens. (Prophetia Ezechielis 1, 13)

  • Et Dominus super eos videbitur, et exibit ut fulgur iaculum eius; et Dominus Deus in tuba canet et vadet in procellis austri. (Prophetia Zachariae 9, 14)

  • sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidentem, ita erit adventus Filii hominis. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 27)

  • Erat autem aspectus eius sicut fulgur, et vestimentum eius candidum sicut nix. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 3)

  • Et ait illis: “Videbam Satanam sicut fulgur de caelo cadentem. (Evangelium secundum Lucam 10, 18)

  • Nam sicut fulgur coruscans de sub caelo in ea, quae sub caelo sunt, fulget, ita erit Filius hominis in die sua. (Evangelium secundum Lucam 17, 24)


Como distinguir uma tentação de um pecado e como estar certo de que não se pecou? – perguntou um penitente. Padre Pio sorriu e respondeu: “Como se distingue um burro de um homem? O burro tem de ser conduzido; o homem conduz a si mesmo!” São Padre Pio de Pietrelcina